Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIII. Porcis et canibus sancta non sunt committenda.

Idem super duodecim Prophetas.
Quando ergo ecclesiasticus uir, et prudens, atque
intelligens, multas impietates in ea, que uocatur domus Dei,
esse cognouerit, et non solum multas, sed et fortes, et que
obprimere iustitiam possint, et in tantum rabiem doctorum
processisse, ut accipiant pretium in iudicio, et omnia
pro muneribus faciant, pauperes deuitent in portis, et
audire contempnant, taceat in illo tempore, ne det sanctum
canibus, et mittat margaritas ante porcos, qui conuersi
conculcent eas; et imitetur Ieremiam dicentem:
"Solus sedebam, quia amaritudine repletus sum."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

649/650
Gehe zu Spalte: