Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIV. Cum pagano comedere, sed cum excommunicato minime licet.

Item Iohannes Crisostomus, in epistola ad Ebreos.
Ad mensam quippe paganorum si uolueris ire, sine ulla
prohibitione permittimus. §. 1. "Si enim quis frater,"
inquit, "nominatur inter uos." Fratrem in hoc loco
omnem fidelem simpliciter intellige, non monachum tantum.
Quid autem est quod fraternitatem uocat, nisi lauacrum
regenerationis, quod facit posse uocari Deum patrem?
§. 2. "Si quis," inquit, "nominatus fuerit frater fornicator,


aut auarus, aut ebriosus, cum huiusmodi neque
cibum sumere." Cum autem de paganis ageret, non ita,
sed: "Si quis uos uocauerit ex infidelibus," (paganos
significans), "et uultis ire, omne, quod adponitur uobis,
comedite. Si quis frater nominatur ebriosus etc." O quanta
integritas! Nos non solum non fugimus ebriosos, sed
etiam imus ad eos, participantes cum eis.
Gratian. Euidenter itaque ex premissis apparet, quod eorum
communionem uitare non cogimur, qui sententia notati non sunt.
Sed et ipsius sententiae notatio multipliciter intelligitur.
§. 1. Aliquando enim arcetur quis a liminibus ecclesiae et a communione
corporis et sanguinis Christi, uel teste conscientia iuxta
illud Apostoli: "probet se homo, et sic de pane illo edat et de
calice bibat, quia qui indigne manducat et bibit, iudicium sibi
manducat et bibit;" item illud Prosperi: "Facilius sibi Deum
placabunt etc.," require infra causa: [XXXIII.] "Maleficiis
inpeditus", questione 1. de penitentia; uel sententia ecclesiastica, sicut
penitentes, quibus tempore prefinito beneficium reconciliationis
inpenditur. Nec sententia excommunicatio uocatur, quia a communione
corporis et sanguinis Christi notatum prohibet, sicut et
Adam ab esu ligni uitae excommunicatus est, Domino dicente:
"Videte, ne forte sumat de ligno uitae." Qua sententia non
separatur quis a consortio fidelium. Est et alia sententia, que
anathema uocatur, qua quisque separatur a consortio fidelium,
de qua supra: "Cum excommunicatis nolite communicare."
§. 2. Hanc distinctionem cuique licet aduertere ex auctoritate
Iohannis Papae: "Engiltrudam uxorem Bosonis etc." Require
supra in causa: "Quidam episcopus a propria sede deiectus."
Item ex auctoritate eiusdem: "Si quis domum Dei
uiolauerit etc." Require infra causa: [XVII.] "Quidam
presbiter infirmitate grauatus." Item ex auctoritate Siluestri
Papae: "presenti decreto censemus etc." Require supra in
causa: "In infamia cuiusdam episcopi." §. 3. Iuxta hanc ergo
distinctionem intelligenda est illa auctoritas Innocentii: "Si
quis suadente diabolo, etc." ut infra causa: "Quidam presbiter,"
ut iuxta ethimologiam uocabuli anathemati, id est separationi
subiaceat qui in edictum illud inciderit, quia a corpore et
sanguine Christi et ab ingressu ecclesiae se alienum facit, qui
inpias manus in clericum inicere ausus fuerit; qui etiam a nullo
episcoporum absolui, id est more penitentium reconciliari, poterit,
nisi primum apostolico conspectui se representare curauerit.
§. 4. Illud autem Petri de Clemente: "Si inimicus est iste
Clemens etc." de sententia notatis intelligendum est, sicut et illud
Urbani: "Quibus episcopi non communicant etc." ut infra
in eadem causa. Ceterum falsum esset illud Varensis concilii
II.: "Si tantum episcopus alieni sceleris se conscium
nouit." Item et illud: "placuit, ut si quando episcopus etc."


require supra in causa: "Duo fornicatores et infamia
notati."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

649/650
Gehe zu Spalte: