Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXII. Mali a bonis penitus separari non possunt.

Nolite recedere a Domino usque in hodiernum
diem hoc est donec seculum stat; ostendat ergo
michi, quomodo Iebuseus, donec seculum stat, habitet
cum filiis Iuda in Ierusalem, quippe cum nec ipsi quidem
filii Iuda habitent in Ierusalem. Ideo ergo nec istud
uerum esse poterit, quod Iebusei cum Iudeis habitent in
Ierusalem, quando nec ipsi quidem habitent in
ea. Sed nos intelligamus hoc spiritualiter, assumentes
euangelii parabolam, que dicit de zizaniis: "Sinite utraque
crescere, ne forte, uolentes zizania eradicare, eradicetis
cum ipsis et triticum." Et infra: §. 1. Audi ergo
scripturam dicentem, quia non potuerunt filii Iuda disperdere
Iebuseos, sed habitauerunt cum ipsis in Ierusalem
usque in hodiernum diem. Unde deprecor uos, qui fideles
estis, ut ita uitam uestram et conuersationem seruetis, ne
in aliquo uel ipsi scandalum patiamini, uel aliis scandalum
faciatis: sed sit uobis summi studii summaeque cautelae,
ne quis in hanc sanctorum congregationem pollutus
introeat, ne quis Iebuseus habitet in uobis. Vides


enim, quia dicit scriptura, quod non potuerunt eicere filii
Iuda Iebuseos de Ierusalem. Iebuseus autem interpretatur
conculcatio. Esto ergo quia non possumus eicere istos,
qui nos conculcant, eos saltim, quos possumus, quorum peccata
manifesta sunt, eiciamus. Ubi enim peccatum euidens
non est, eicere de ecclesia neminem possumus, ne forte
eradicantes zizania eradicemus simul cum illis et
triticum. Mouet me tamen, quod dixit, quia non potuerunt
eicere Iebuseos, id est eos, qui interpretantur conculcatio.
Et ideo uideamus qui sint in ecclesia conculcantes. Illi
sine dubio, de quibus Dominus in euangeliis dicebat:
"Nolite mittere sanctum canibus, neque margaritas uestras
ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et
conuersi disrumpant uos." Iste est ergo Iebuseus
conculcatio, qui indigni audiunt uerbum Dei, et, cum audierint,
neque ut infideles discedunt, neque permanent ut
fideles, sed percepta misteriorum notitia, et fidei nostrae
secretioribus perscrutatis, conuersi postmodum
inpugnant nos, et contradictionibus suis corda nostra disrumpunt,
conculcantes uerbi dominici margaritas, et ornamenta
fidei maculantes. De istis ergo dicitur, quia non
potuerunt filii Iuda eicere Iebuseum de Ierusalem usque in
hodiernum diem.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

649/650
Gehe zu Spalte: