Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXI. Duobus modis aliquis sathanae traditur.

Audi denique apostolum dicentem de eo, qui peccauerat:
"Tradidi," inquit, "huiusmodi hominem sathanae
in interitum carnis, ut saluus fiat spiritus." Vides ergo,
quia et modo non solum per apostolos suos Deus tradidit
delinquentes in manus inimicorum, sed et per eos, qui
ecclesiae president, et potestatem habent non solum soluendi,
sed et ligandi, traduntur peccatores in interitum
carnis, cum pro delictis suis a Christi corpore separantur.
Et (ut michi uidetur) duppliciter etiam nunc traduntur
homines de ecclesia in potestatem Zabuli. Hoc modo,


quo superius diximus, cum delictum eius manifestum fit
ecclesiae, et per sacerdotes de ecclesia pellitur, ut notatus
ab omnibus erubescat, et conuerso eueniat ei illud,
quod sequitur: "ut spiritus saluus fiat in die Domini
nostri Iesu Christi." Alio autem modo quis traditus est
Zabulo, cum peccatum eius non est manifestum hominibus,
Deus autem, qui uidet in abscondito, perspiciens
eius mentem et animos, uiciis ac passionibus seruientes,
et in corde eius non se diligi, sed aut auaritiam,
aut libidinem, aut iactantiam, uel alia huiusmodi: istum
talem ipse Dominus tradit sathanae. Quomodo eum
tradit sathanae? Discedit a mente eius, et auertit se,
et refugit a cogitationibus eius malis et desideriis indignis,
et relinquit domum cordis eius uacuam.
Gratian. Cum ergo per sententiam quis nominatus fuerit,
cum eo communicare non debemus. Cum autem solo reatu
occulte excommunicationis contraxerit penam, non est ab eius
communione cessandum. Unde Dominus in euangelio tunc
demum peccatorem dixit habendum sicut ethnicum et publicanum,
cum ecclesiam audire contempserit. Apostolus quoque non
ait: "Si quis frater est fornicator," sed: "si quis frater nominatur
fornicator etc.," sententiae nominationem intelligens. Hinc
etiam Urbanus Vilimundo episcopo: "Sane quod super
Richardo" et cetera. Require infra causam: "Quidam
episcopus in heresim lapsus." Hinc etiam Christus in euangelio
zizania dixit esse tolleranda usque ad messem.
Hinc etiam Ieronimus in eodem libro iudicum:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

647/648
Gehe zu Spalte: