Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XX. Excommunicatorum nomina uicinis omnibus palam et publice annuncientur.

Item ex decreto Honorii Papae.
Curae sit omnibus episcopis, excommunicatorum omnino
nomina tam uicinis episcopis, quam suis parrochianis pariter
indicare, eaque in celebri loco posita pre foribus ecclesiae
cunctis conuenientibus inculcare, quatinus in utraque
diligentia excommunicatis ubique ecclesiasticus aditus
excludatur, et excusationis causa omnibus auferatur.
II. Pars. Gratian. Verum hoc de nominatim excommunicatis.
Excommunicationis enim penam duppliciter subimus,
et dum reatum incurrimus, et dum sententia notamur.
Unde Ieronimus in libro Iudicum: [homil. II.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

647/648
Gehe zu Spalte: