Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. De eodem.

Item ex Concilio Cartaginensi. [II. c. 8.]
Si quis presbiter ab episcopo suo correptus fuerit,


debet utique apud uicinos episcopos conqueri, ut ab ipsis
eius causa possit audiri, ac per ipsos suo episcopo reconciliari.
Quod nisi fecerit, sed superbia (quod absit) inflatus
secernendum se ab episcopi sui communione duxerit, ac
separatim cum aliquibus scisma faciens sacrificium Deo
obtulerit, anathema habeatur et nichilo minus locum
amittat. At si querimoniam iustam aduersus episcopum
habuerit, inquirendum est.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

643/644
Gehe zu Spalte: