Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. De his, qui dampnati a sinodo sacra misteria contingunt.

Item ex Concilio Antioceno. [c. 4.]
Si quis episcopus dampnatur a sinodo, uel si presbiter
aut diaconus a suo episcopo, et ausi fuerint aliquid
de ministerio sacro contingere, siue episcopus iuxta
precedentem consuetudinem, siue presbiter aut diaconus,
nullo modo liceat ei, nec in alia sinodo, spem restitutionis
aut locum satisfactionis habere, sed et communicantes
ei omnes abici de ecclesia oportet, et maxime si postquam
didicerint aduersus memoratos prolatam fuisse
sententiam, eisdem communicare temptauerint.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

643/644
Gehe zu Spalte: