Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. De eodem.

Item ex Concilio Sardicensi, c. 17.
Si episcopus forte iracundus (quod non debet esse)
cito et aspere conmouetur aduersus presbiterum siue
diaconum, et eum de ecclesia exterminare uoluerit, prouidendum
est, ne innocens dampnetur aut perdat communionem.
Et ideo habeat potestatem is, qui abiectus est,
ut episcopos finitimos interpellet, et causa eius audiatur ac
diligentius tractetur. Ille uero episcopus, qui iuste
uel iniuste eum abiecit, patienter accipiat, ut negotium
discutiatur, uel probetur eius sententia a pluribus, uel
emendetur. Tamen prius, quam omnia diligenter ac
fideliter examinentur, eum, qui fuerat communione
priuatus, ante cognitionem nullus debet presumere
ut communioni societ.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

643/644
Gehe zu Spalte: