Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLVI. Clericus aduersus clericum negotium habens secularia iudicia non exerceat.

Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 9.]
Si clericus aduersus clericum habet negotium, non
relinquat suum episcopum et ad secularia iudicia concurrat,
sed prius negocium agitetur apud episcopum
proprium; uel certe si fuerit negocium ipsius episcopi,
apud arbitros ex utraque parte electos audiatur negocium.
Si quis uero contra hoc fecerit, canonum subiaceat
correctionibus. §. 1. Et si clericus aduersus suum


seu alium episcopum habeat causam, apud audientiam
sinodi prouinciae conqueratur. §. 2. Si uero contra
ipsius prouinciae metropolitanum episcopum episcopus
siue clericus habeat controuersiam, pergat ad ipsius
diocesis primates, aut certe ad Constantinopolitanae
ciuitatis regiae sedem, ut eorum ibi negotium terminetur.


[PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

639/640
Gehe zu Spalte: