Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLV. Qui cum clerico litigium habet episcopum ipsius adeat.

Item constitutio LXXIV. c. 1.
Si quis cum clerico litigium habuerit, si quidem de
causa pecuniaria, adeat prius episcopum, cuius iudicio clericus
subpositus est. Ille autem sine dampno et sine
dilatione conpetentem finem liti inpositurus est. Sin autem
noluerit episcopus litem dirimere, tunc ad ciuiles iudices
disceptatio causae perueniat. Ubi autem dirimere
episcopus uult, sine scriptura omnia procedant,
et diffinitiua sententia ab eo sine scripturis
feratur. §. 1. Quod si de criminali causa litigium
emerserit, tunc conpetentes interpellati, consentaneum
legibus terminum causae inponant, ita tamen, ut disceptatio
litis duorum mensium spatium non excedat, a litis
contestatione numerandum. [§. 2.]
[PALEA.
In criminalibus uero causis numquam sine scriptura
procedere debet. ]
Non autem aliter puniatur clericus, nisi obnoxius
repertus sacerdotio nudatus fuerit ab episcopo suo uel clericatus
honore. Sin autem crimen ecclesiasticum est, tunc
secundum canones ab episcopo suo causae examinatio et
pena procedat, nullam communionem aliis iudicibus in
huiusmodi causis habentibus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

639/640
Gehe zu Spalte: