C. XLVII. Item ex Concilio Agatensi, c. 32.
Clericum nullus presumat apud secularem iudicem episcoponon permittente pulsare. Sed si pulsatus fuerit,
non respondeat, nec proponat, nec audeat criminale
negotium in iudicio seculari proponere. ]
Gratian. Ex his omnibus datur intelligi, quod clericus ad
publica iudicia nec in ciuili, nec in criminali causa est producendus,
nisi forte ciuilem causam episcopus decidere noluerit, uel in
criminali sui honoris cingulo eum nudauerit. §. 1. Illud autem
quod in epistola Clementis dictum est: "Non cognitorem secularium
negotiorum te uult Deus esse," ex episcopali unctione
intelligendum est. Non enim in episcopum ungitur, ut cognitor
secularium negotiorum resideat, sed ut procurator animarum et
distributor spiritualium existat. Prohibetur ergo secularibus negotiis
occupari, non ad tempus sequester fieri. Vel secularia
iudicia non de rebus secularibus sed secularium uirorum intelligenda
sunt. Iudicia de rebus secularibus secularia appellantur
iuxta illud Apostoli: "Secularia igitur iudicia si habueritis,
contemptibiles qui sunt in ecclesia constituite." Iudicia uero secularium
secularia appellantur in epistola Clementis, quod ex
subsequentibus datur intelligi, cum dicitur: "Hec opera, que tibi
minus congruere diximus, exhibeant sibi inuicem uacantes laici."
Prohibentur ergo Clerici a cognitione negotiorum secularium
uirorum, non secularium causarum. Negotia quippe clericorum,
siue criminalia siue ciuilia fuerint, non nisi apud ecclesiasticum
iudicem uentilanda sunt.
Unde Adrianus Papa ait: [c. 35.]