Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXX. In his, que ad communis uitae usum pertinent, laici sibi inuicem operam dent.

Item ex eodem.
Sicut enim inpietatis crimen est tibi, o Clemens,
neglectis uerbi Dei studiis sollicitudines seculares
suscipere, ita unicuique laicorum peccatum est, nisi inuicem
sibi etiam in his, que ad communis usum uitae pertinent,


operam fideliter dederint. Te uero securum facere
ex his, quibus non debes instare, omnes communiter
elaborent. Quod si forte a semetipsis hoc laici non intelligunt,
per diacones edocendi sunt, ut tibi solius ecclesiae
sollicitudines relinquant.
Gratian. Ex his omnibus datur intelligi quod in ciuili
causa clericus ante ciuilem iudicem est conueniendus. Sicut enim
ecclesiasticarum legum ecclesiasticus iudex est administrator, ita
et ciuilium non nisi ciuilis debet esse executor. Sicut enim ille
solus habet ius interpretandi canones, qui habet potestatem condendi
eos, ita ille solus legum ciuilium debet esse interpres, qui
eius ius et auctoritatem inpertit. In criminali uero causa non
nisi ante episcopum clericus examinandus est. Et hoc est illud,
quod legibus et canonibus supra diffinitum est, ut in criminali
uidelicet causa ante ciuilem iudicem nullus clericus producatur,
nisi forte cum consensu episcopi sui; ueluti, quando incorrigibiles
inueniuntur, tunc detracto eis offitio curiae tradendi sunt.
Unde Fabianus Papa ait: [ep. II. Episc. orientalibus]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

633/634
Gehe zu Spalte: