Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXI. Qui episcopo insidiatur semotus a clero curiae tradatur.

Statuimus, ut, si quis clericorum suis episcopis infestus
aut insidiator extiterit, mox ante examinatum
iudicium submotus a clero curiae tradatur, cui diebus uitae
suae deseruiat, et infamis absque ulla spe restitutionis
permaneat.
Gratian. Quia ergo iste non in criminali, sed in ciuili
causa clericum ante ciuilem iudicem produxit, non est iudicandus
transgressor canonum, nec est dicendus pertraxisse reum ad
iudicem non suum, quia de ciuili causa non nisi ciuilis iudex
cognoscere debet.
III. Pars. §. 1. Econtra ea, que in actoris defensione
dicta sunt, uerisimilia quidem uidentur, sed pondere carent.
Sacris enim canonibus et forensibus legibus tam in ciuili quam
in criminali causa clericus ad ciuilem iudicem pertrahendus
negatur.
Unde in epistola [I.] Clementis [ad Iacobum] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

635/636
Gehe zu Spalte: