Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIX. De secularibus negotiis episcopus cognoscere non debet.

Item ex epistola [I.] Clementis. [ad Iacobum
fratrem Domini]
Te quidem oportet inreprehensibiliter uiuere, et summo
studio niti, ut omnes uitae huius occupationes abicias:
ne fideiussor existas, ne aduocatus litium fias, neue in
ulla aliqua occupatione prorsus inueniaris mundialis negotii
occasione perplexus. Neque enim iudicem neque
cognitorem secularium negotiorum hodie te ordinare uult
Christus, ne prefocatus presentibus hominum curis non
possis uerbo Dei uacare. Hec ergo opera, que minus
tibi congruere diximus, exhibeant sibi inuicem uacantes
laici et te nemo occupet ab his studiis, per que
salus hominibus datur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

633/634
Gehe zu Spalte: