Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVIII. Potestatibus tributa non sunt deneganda.

Idem. [in commentariis ad c. 5. Lucae lib. IV. c. penult.]
Magnum quidem est et spiritale documentum,
quo Christiani uiri sublimioribus potestatibus docentur
debere esse subiecti, ne quis constitutionem terreni regis
putet esse soluendam. Si enim censum Filius Dei soluit,
quis tu tantus es, qui non putas esse soluendum?
[Gratian.] Item Apostolus: "Omnis anima sublimioribus
potestatibus subdita sit." Item Petrus Apostolus
generaliter fidelibus omnibus scribit: "Estote subditi dominis
uestris siue regi, quasi precellenti, siue ducibus, tanquam
ab eo missis ad uindictam malefactorum, laudem uero
honorum."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

633/634
Gehe zu Spalte: