Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XV. Actor forum rei sequatur.

Item Pelagius Benegesto Defensori.
Experientiae tuae presenti auctoritate mandamus, ut in
causis, in quibus quelibet ecclesiastici offitii persona loco
petitoris existit quemquam laicum pulsatura, apud suae prouinciae
iudicem suas proponere non deserat actiones.


In his uero negotiis, in quibus ecclesiastici offitii
persona pulsatur, totius submoto pulsationis obstaculo ad
episcopi uel presbiterorum, in loco, ubi questio uertitur,
constitutorum, occurrat indifferenter examen.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

629/630
Gehe zu Spalte: