Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIV. Ante ciuilem iudicem sacerdotes non accusentur.

Item Alexander omnibus orthodoxis, per diuersas prouincias
Christo Domino famulantibus. [ep. I. c. 1.]
Relatum est ad huius sanctae et apostolicae
sedis apicem, cui summarum dispositiones causarum et
omnium negotia ecclesiarum ab ipso Domino tradita sunt,
quasi ad caput, ipso dicente: "Tu es Petrus, et super
hanc petram edificabo ecclesiam meam," quod quidam emuli
Christi, eiusque sanctae ecclesiae insidiatores, sacerdotes
Dei ad iudices publicos accusare presumant, cum
magis apostolus Christianorum causas ad ecclesias deferri
et ibidem terminari precipiat. Taliter preuaricantes preuaricauerunt
in Deum suum, et non obediunt preceptis
eius.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

629/630
Gehe zu Spalte: