Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. Non nisi ad episcoporum iudicium clericus deuocetur.

Idem Crispo et Sabino Episcopis.
Siluester et Faustinianus ecclesiae Grumentinae clerici
lacrimosa nobis insinuatione conquesti sunt, libertatem
sibi domini sui benignitate concessam heredum eius obpressione
pulsari, sibique in clericatus offitio pene a cunabulis
seruientibus, etiam manumissore uiuente, in eodem
actu nichilominus constitutis, diuinis ministeriis inpendere
seruitium non licere, cum, si petitionem ueritas subsequatur,
contra patris et auctoris sui factum uenientibus ut
indignis hereditas legibus auferatur, nec eis liceat hereditatem
capientibus contra auctoris sui prosilire iudicium.
Et ideo, fratres karissimi, quoniam se etiam ab archidiacono
predictae ecclesiae queruntur obpressos, qui per
eorum absentiam moderatoris iudicium promisit eos esse
secuturos, calcatis omnibus, et que contra leges
diuinas et publicas pulsatis forum suum putauit auferri,
in uestro iudicio, quisquis ille est, qui clericum lacesserit,
adueniat, ut ecclesiae iura, que uetusti principes
assidua sanctione firmauerunt, inpetitis clericis non negentur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

629/630
Gehe zu Spalte: