Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. A seculari iudice clericus non est audiendus.

Christianis gratum semper debet esse, quod ab eorum
poscitur dignitate prestandum, quia Deo seruientibus beneficium
negare non conuenit. Siluester atque Faustinianus,
qui se a cunabulis clericos confitentur, a Theodora
se obprimi conqueruntur per uiolentiam, quod dicant
se ingenuos atque auctore Deo pristinae conditionis
nexibus absolutos, in sortem deterrimae iterum seruitutis
addici, ac per auctoritatem regiam contra leges publicas,
cum clericali cingulo olim tenerentur astricti, per
archidiaconem urbis Grumentinae esse conuentos, cum constet
eum, qui celestem militem pulsat, non nisi eius forum
debere sectari. Et ideo, dilecte, depensae salutationis
affatu, supradictos clericos tibi conmendo, ut,
si ad delegatorum iudicium eorum aduersarii uenire contempserint,
sublimitatis tuae tuitione uallentur, ne quid illis
aut subreptio, aut inimica legibus uiolentia necessitatis inponat,


quia qui iudicium refugit apparet eum de iustitia
diffisum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

629/630
Gehe zu Spalte: