Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVI. De eodem.

Idem Sergio Cancellario.
Si quisquam clericus, siue inferioris siue potioris gradus,
petitor existat, et contra laicam personam suas dirigat
actiones, iste modis omnibus non alibi quam apud prouinciae
iudicem negotium suum dicturus occurrat. Si quis autem
laicus clericum cuiuscumque gradus duxerit esse pulsandum,
ad episcoporum iudicium in eadem ciuitate uel territorio
constitutorum proponat eas quas se existimat habere
actiones. Quem ordinem legibus per omnia conuenientem
atque consentaneum demonstrari illa regula manifestat, que
precipit actorem forum semper sequi pulsati. Clericis
uero pulsatis in episcopali iudicio forum conpetere, principalium
quoque sanctionum designat auctoritas.
Item in Concilio Agatensi [c. 32.] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

631/632
Gehe zu Spalte: