Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Ordinationes ab excommunicatis non symoniace factae ex misericordia tollerantur.

Ab excommunicatis quondam tamen catholicis episcopis
ordinatos, si quidem non symoniace ordines ipsos
acceperunt, et si ipsos episcopos symoniacos non fuisse
constiterit, ad hoc, si eorum religiosior uita et doctrinae
prerogatiua uisa fuerit promerer, penitentia indicta, quam
congruam duxeris, in ipsis, quos acceperunt, ordinibus permanere
permittas. Ad superiores autem conscendere
non concedimus, nisi necessitas et utilitas maxima flagitauerit,
et ipsorum sancta conuersatio promeruerit.
Gratian. Sed et illud Gregorii de nominatim excommunicatis
intelligitur, quorum ordinationes sunt irritae, si eorum
dampnatio non erat ordinandis incognita.
Unde idem Urbanus ait: [in Sinodo Placentina,
cap. 9. et sequentibus]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

601/602
Gehe zu Spalte: