Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Qui nominatim excommunicati sunt, et qui aliorum sedes inuadunt, alios ordinare non possunt.

Ordinationes, que ab heresiarchis factae sunt nominatim


excommunicatis, et ab eis, qui catholicorum adhuc
uiuentium episcoporum sedes inuaserunt, irritas esse iudicamus
nisi probare ualuerint, se, cum ordinarentur, eos
nescisse dampnatos. §. 1. Qui uero ab episcopis quondam
quidem catholice ordinatis, sed in scismate a Romana
ecclesia separatis consecrati sunt, eos, nimirum cum
ad ecclesiae unitatem redierint, seruatis propriis ordinibus
misericorditer suscipi iubemus, si uita et scientia eos
conmendat. §. 2. Amodo uero quicumque a predictis
scismaticis sanctae Romanae ecclesiae aduersariis se
ordinari permiserit, nullatenus hac uenia dignus habeatur.
§. 3. Quamuis autem misericordiae intuitu magnaque necessitate
cogente hanc in sacris ordinibus dispensationem
constituerimus, nullum tamen preiudicium sacris canonibus
fieri uolumus, sed obtineant proprium robur, et cessante
necessitate illud quoque cesset, quod factum est pro necessitate.
Ubi enim multorum strages iacet, subtrahendum
est aliquid seueritati.
Gratian. Electio quoque, nisi a catholicis facta fuerit,
irrita esse probatur.
Unde Gregorius scribit Mediolanensibus: [lib. VIII.
epist. 65.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

601/602
Gehe zu Spalte: