Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[PALEA C. III.

Unde Damasus Papa epistola IV. ait.
Per illicitam manus inpositionem uulneratum caput
illi, qui uidebantur aliquid accepisse, habebant, et ubi uulnus
infixum est, necesse est medicinam adhibere, qua infixa
sanetur macula, id est, reiterari necesse est quod legitime
actum aut collatum minime probatur, si perfectum esse
debebit. Nam quomodo honorem possit retinere qui ab
illo acceperit, qui potestatem dare legitime non habuit,
inuenire non possum. ]
Gratian. Sed excommunicati hic intelligendi sunt, qui in
ipsa sua ordinatione penam excommunicationis contraxerunt, qui
numquam in numero catholicorum fuerunt. Ceterum, qui inter
catholicos prius deputati sunt, si postea excommunicationis sententia
notati fuerint, ordinationes tamen eorum ab ecclesia misericorditer
tollerantur.
Unde Urbanus II. scribit, dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

601/602
Gehe zu Spalte: