Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLVIII. Non est reprobatio, sed uirtutis probatio bonorum aduersitas.

Item Gregorius. [lib. VII. epist. 126. ad Recaredum
Regem.]
Aduersitas, que bonis uotis obicitur, probatio uirtutis
est, non iudicium reprobationis. Quis enim nesciat, quam
prosperum fuit quod B. Paulus apostolus predicaturus ad
Italiam ueniebat, et tamen ueniens naufragium pertulit?
Sed tamen nauis cordis in maris fluctibus integra stetit.
IX. Pars. Gratian. Hoc tunc seruandum intelligitur,
quando inter subditos aliqui inueniuntur, quibus prelatorum uita
proficiat, quando nec specialiter prelatus queritur, nec per
alios tuta potest esse ecclesiae salus, ne, si deserere incipiat quibus
prodesse potest, dicatur de eo: "Mercenarius autem, et
qui non est pastor, cuius non sunt oues propriae, uidet lupum
uenientem, et dimittit oues et fugit." Cum uero specialiter
queritur, fugiat exemplo Christi, qui a facie Herodis fugit in
Egiptum; fugiat exemplo Pauli, qui a fratribus per murum submissus
est in sporta. Unde Augustinus ait: "Fugiat
minister Christi, sicut Christus in Egiptum fugit; fugiat
quis specialiter queritur, dum per alios firmatur ecclesiae
salus." Hinc etiam ait discipulis: "Si uos persecuti
fuerint in unam ciuitatem, fugite in aliam." Hinc etiam
idem abscondit se, et exiuit de templo, quando Iudei tulerunt
lapides, ut iacerent in eum. Hinc etiam Augustinus ait de
eodem in Psalmo 54.: "Ecce elongaui fugiens illud
tangit, quod uitabat persequentes, ut occasionem irae demeret,
et manebat in desertis orans, in quo docebat nos in secreto conscientiae
quiescere, cum a malis premimur." Cum uero non
prelatorum tantum, sed totius ecclesiae salus queritur, fides
inpugnatur, necesse est, ut ex aduerso ascendant, et in die belli


se ipsos murum obponant pro domo Domini, animas suas
ponant pro ouibus suis, ut exemplo suae passionis accendant quos
sermone doctrinae diutius confirmare non ualent. Et hoc quidem
de manifestis persecutionibus. §. 1. Est et aliud genus persecutionis
quo Apostolus laborabat, dicens: "Quis
infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non
uror? etc." Hinc etiam Augustinus in Psalmo 101.: "Ossa,
id est fortes, quorum frixorium sunt qui scandalizantur; tantum
frigitur bonus quantum amat." Hinc idem in
Psalmo 30.: "Irascitur iustus peccatis palearum, non tamen
odit, in quo exstingueretur oculus; et uenter pro interioribus,
que turbantur, quando nec corripi possunt inpii, quibus non
clamat, quia defecit in dolore uita, uidens non proficere quod
predicat." §. 2. Hinc idem in Psalmo 69. utrumque genus
persecutionis distinguens: "Vox contribulatorum Christo,
id est martirum, inter passiones periclitantium, sed de capite
presumentium. Cum illis uox omnis iusti, cui ex karitate
habundans iniquitas Christianorum est passio, ut Loth corporalem
persecutionem a nullo in Sodomis sustinuit, sed a malis
eorum, cum quibus habitabat. Est ergo persecutio iusti, uel
a leone in inpetu, uel a dracone in insidiis, unde omnes clament:
Deus in adiutorium meum intende." §. 3. Cum autem a
uiciis subditorum prelatus affligitur, aliquando omnium est una
et insanabilis obstinatio, aliquando inueniuntur mali bonis
admixti. Quando boni simul cum malis habitant, non sunt deserendi
boni propter malos, ne peruerse malos euitando uincamus
quos fugimus ad gehennam, sed potius mali tollerentur
propter bonos. Unde Gregorius: "Abel esse rennuit quem
Cain malicia non exercet;" ferrum quippe nostrae mentis ad acumen
non potest peruenire ueritatis, nisi hoc alterius eraserit
lima prauitatis. Hinc etiam Augustinus: "Tu bonus tollera
malum etc." infra, de tollerandis malis, in prima causa
hereticorum. Hinc idem ait: "Maius malum in separatione
bonorum conmittimus, quam in coniunctione malorum
fugimus. §. 4. Tali non inputat Deus peccata sua, quia non
fecit; aliena, quia non approbauit; negligentiam, quia
non tacuit; superbiam, quia in unitate permansit." Hinc
idem in Psalmo 54.: "Quis dabit michi pennas sicut columbae?
non sicut coruo. Columba a molestiis querit auolare, sed
non dilectionem amittit, et semper gemit. Sic bonus uult
se separare corpore, non amore, ab his, quibus non potest prodesse.
§. 5. Sed aliquando ligatur non uisco cupiditatis,
sed cura et offitio, ut deserere non possit. Tunc dicat:
'Cupio dissolui, et esse cum Christo: Sed manere necesse
est propter uos:' et sic est meritum ex desiderio. §. 6.
'Ecce elongaui fugiens,' non loco, ne rumpatur karitas
bonorum, ne perdat exercitium malorum, quos Deus admiscet,
ut Iudam apostolis," quem quamuis sciret furem
esse, tamen ad predicandum misit, et ei eucharistiam dedit, docens,
in ecclesia tollerari malos, nec obesse bonis consortia
malorum. Quando uero omnium subditorum est obstinata malicia,
nec prodest eis prelatorum presentia, tunc etiam corpore
licet ab eis recedere, ne et illorum nequicia semper in deterius
proficiat, et isti quidem fructum amittant, quem de aliorum


profectu possent inuenire. Sic B. Benedictus deseruisse legitur
quos in necem suam unanimiter uiderat conspirasse.
Hinc etiam B. Gregorius Petro Diacono interroganti,
an liceat prelato gregem semel susceptum deserere?
in libro II. Dialogorum c. 3. respondit, dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

585/586
Gehe zu Spalte: