C. XLVII. In persecutionibus episcopus ecclesiam suam non deserat.
Item Nicolaus Unifredo Moriensisecclesiae Episcopo.
Sciscitaris itaque per Galdagarium presbiterum,
utrum, cum a Normannis episcopio depelleris, debeas
de cetero in monasterio conuersari. In quo scias, frater
karissime, quia, si perniciosum est proretam in tranquilitate
nauim deserere, quanto magis in fluctibus? Ubi non
dicimus, quod persecutorum non fugiamus (maximeque
paganorum) insidias, cum ad tempus seuiunt, et ob multitudinem
delictorum nostrorum nocendi facultatem diuinitus
assecuntur, presertim cum eis prodire ultro non debeamus,
et multos prophetas, et apostolos, ipsum quoque Dominum
huiusmodi fugisse insecutores luce clarius constet,
sed quod precipue nos, qui tamquam arietes ducatum gregibus
prebemus, imo qui et horum pastores sumus, Deo auctore
cum eis in periculis pro uiribus persistere pro certo
conueniat, et cum tranquillitas reddita diuina fuerit pietate,
sopitaque furentium infestatio mox gregem requirere,
in unum colligere, et eius animos celestis patriae pace
ac potissimum securitate predicata sursum erigere debemus.
Et tamdiu super eorum cautela oportet nos esse
sollicitos, ut, si Dei iudicio presentis temporibus commoda
fortassis amittunt, futurae uitae sperent se gaudia absque
ambiguitate percipere sempiterna.