Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLVI. Pro infestationibus malorum non licet episcopo susceptum gregem relinquere.

Suggestum nobis est, quod pro preteritis laboribus
et infestationibus nonnulli uestrum assignatas sibimet
et a Deo conmissas relinquant plebes et in futurum
plures relinquere uelint ecclesias eas, quas tueri debent, et
pro ouibus sibi conmissis laborare negligant, et monasteriorum
se quieti tradere festinent, et uacationem ab
episcopatus laboribus eligere, et silentio atque otio uitam
ducere magis appetant, quam in his, que sibi conmissa
sunt, permanere, dicente Domino: "Beatus qui perseuerauerit
usque in finem." Unde namque est beata
perseuerantia, nisi de uirtute patientiae? quoniam secundum
apostolicam predicationem, "omnes, qui uolunt
pie in Christo uiuere, persecutionem patiuntur." Ideo
fratres karissimi, non uos afflictionum amaritudo a pio mentis
uestrae proposito coartet recedere. Considerantes,
quanta pro absolutione nostri et liberatione creator
noster dominus ac redemptor pertulerit, quibusue
se contumeliis afficiendum tradiderit, ut nos a uinculis
potestatis dyabolicae liberaret. Attendite itaque uobis et
omni gregi, in quo uos Spiritus sanctus constituit episcopos
regere ecclesiam Dei, quam acquisiuit proprio sanguine,
ut non sit qui uos decipiat aut seducat in subtilitate
sermonis, ut plebes uobis conmissas relinquatis, et alicui
propter obprobrium malorum hominum quieti uos
tradatis, ut uos solummodo saluetis, et filios orphanos
relinquatis.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

585/586
Gehe zu Spalte: