Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLIX. Quando liceat prelatis subditos deserere, uel non.

Ibi adunati equanimiter portandi sunt mali, ubi inueniuntur
aliqui, qui adiuuentur boni. Nam ubi omnimodo
fructus de bonis deest, fit aliquando de malis labor superuacuus,
maxime si e uicino causae suppetant, que fructum
Deo ualeant ferre meliorem. §. 1. Sepe agitur in animo
perfectorum quod silentio pretereundum non est, quia, cum
laborem suum sine fructu esse considerant in loco
alio cum fructu ad laborem migrant. Unde ille quoque
egregius predicator, qui dissolui cupit et esse cum
Christo, cui Christus est uiuere et mori lucrum, qui certamina
passionum non solum ipse appetiit, sed ad tolleranda
hec etiam alios accendit, Damasci persecutionem
passus, ut potuisset euadere, murum, funem
sportamque quesiuit, seque latenter deponi uoluit. Num
quidnam Paulum mortem timuisse dicimus, quam se
ipse pro Iesu amore testatur appetere? Sed cum in eodem
loco minorem sibi fructum adesse conspiceret, grauem ad
laborem se alibi cum fructu seruauit; fortis enim Dei
preliator teneri intra claustra noluit, certaminis campum
quesiuit.
Gratian. Multorum auctoritatibus apparet, quando uiuentibus
episcopis alii possint substitui, et quando non.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

587/588
Gehe zu Spalte: