Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXX. Remouendus est episcopus ab ecclesia, cui inrepserit et ad suam redire cogendus.

Item Ylarius Papa. [Episcopis Tarracon. c. 3.]
Remoto ab ecclesia Barchinonensi atque ad suam
remisso Yreneo episcopo, sedatis per sacerdotalem modestiam
uoluntatibus, que per ecclesiasticarum legum
ignorantiam desiderant quod non licet obtinere, talis protinus
de clero proprio Barchinonensibus ordinetur episcopus,
qualem te precipue, frater Ascani, oporteat eligere et
deceat consecrare, ne si aliter forte factum sit non
sine obiurgatione maxime tui nominis retundat nostra
preceptio, quod in iniuriam Dei (a quo specialiter sacerdotalium
est gratia dignitatum) didicerimus admissum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

577/578
Gehe zu Spalte: