Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXI. Qui alienam cathedram appetit, ab ea expulsus etiam propria careat.

Item Leo Episcopus urbis Romae Anastasio, Thessalonicensi
Episcopo. [ep. LXXXII. al. LXXXIV. c. 8.]
Si quis episcopus suae ciuitatis mediocritate despecta
amministrationem celebrioris loci ambierit, et ad
maiorem se plebem quacumque ratione transtulerit, a
cathedra quidem pellatur aliena, carebit etiam propria,
ut nec illis presideat, quos per auariciam concupiuit, nec
illis, quos per superbiam spreuit. Suis igitur terminis
quisque contentus sit, nec supra mensuras iuris sui
affectet augeri.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

577/578
Gehe zu Spalte: