Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIX. Diebus solempnibus clericus ecclesiae suae deesse non debet.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 64.]
Si quis in clero constitutus ab ecclesia sua diebus solempnibus
defuerit, id est Natiuitate Domini, Epiphania,
Pasca, uel Pentecoste dum potius secularibus lucris
studet quam seruitio Dei parere, conuenit, ut triennio
a communione suspendatur. §. 1. Similiter diaconus uel
presbiter, si per tres ebdomadas ab ecclesia sua defuerit,
huic dampnationi succumbant.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

577/578
Gehe zu Spalte: