Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVII. Senectute grauato coadiutor est dandus, qui morienti succedat.

Petisti, ut cum nostro consultu pro superueniente
tibi senectute atque corporis inbecillitate, si inuenire
poteris alium in eandem sedem, in qua prees, pro
tua persona debeas collocare. Nos uero adiutore Deo
consilium prebemus tuae sanctitati, ut pro salute animarum
rationabilium fautore Christo sedem, quam obtines,
Maguntinae ecclesiae nequaquam relinquas. Sin uero
Dominus dederit iuxta tuam petitionem hominem perfectum,
qui possit sollicitudinem habere, et curam pro salute animarum


pro tui persona ordinabis illum episcopum, eritque in
euangelio tibi credito et ministerio Christi portando in
omni loco requirens et confortans ecclesiam Dei. Item:
§. 1. Si eundem uoluerit diuina clementia post diem tui
transitus superesse, si eum aptum cognoueris, et in tua
uoluntate fuerit diffinitum, ea hora, qua te de presenti seculo
migraturum cognoueris, presentibus cunctis tibi successorem
designa, ut huc ueniat ordinandus. Hoc nulli alii concedi
patimur, quod tibi karitate cogente largiri censuimus.
Item: §. 2. De eo autem, quem tibi successorem constituere
dixisti, ut te iubente in tuo loco eligatur episcopus,
hoc nulla ratione concedi patimur, quia contra omnem
ecclesiasticam regulam uel instituta Patrum esse monstratur;
sed uolumus, ut tibi ministret, et sit in euangelio
Christi adiutor. §. 3. Nimis enim reprehensibile
esse manifestum est, ut te uiuente alium tibi substituamus;
sed hoc conmonemus, ut orare non cesses, ut tibi Deus
illum successorem concedat, qui ei possit esse placabilis, et
populum irreprehensibiliter regere ualeat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

573/574
Gehe zu Spalte: