Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVIII. Non successor, sed coadiutor uiuenti episcopo datur.

Item Pelagius Papa Clero Narniensi.
Quia frater et coepiscopus noster Iohannes, ecclesiasticae
utilitatis studio suadente, et naturae suae simplicitate laudabili
consideratione tractata, ob hoc, quod se in gerenda
patrimonii gubernandi cura uel in disciplina ecclesiastica
conseruanda minime fatetur idoneum, Constituti presbiteri
ad hec explenda sibi poposcit adhiberi personam,
ut ea, que sunt necessaria, conpetenti disponente sollicitudine,
nichil indecens uel inutile fieri permittatur. Ideoque
presenti uobis iussione precipimus, ut seruata primo
in loco memorato episcopo reuerentia, quam nos
conuenit inculpabiliter exhibere, in omnibus, que ad diuini
cultus obsequium pertinent, uel ecclesiasticae utilitatis
cura peragere suaserit, prebeatis obedientiam conpetentem,
ut in nullo dispositionibus eius spiritu contumaci
resultantes, imo conpetenti uigilantiae uestrae studio, que
pro ecclesiastica utilitate gerenda monuerit, adinplentes,
ut his ita dispositis et consueta uobis stipendia
ministrentur, et quecumque in prefato ecclesiae patrimonio
uel de rebus ad eam pertinentibus repetendis sunt
necessaria, conpleantur.
Gratian. Illud uero Cipriani de hereticis intelligendum
est, qui catholicorum ecclesias sibi usurpare contendunt. §. 1.
Illud uero Euaristi Papae tunc intelligendum est, quando nec
ineuitabilis necessitas (persecutorum uidelicet) nec apostolica aut
regularis mutacio, sed sola ambicio episcopum de ecclesia ad
ecclesiam transire cogit. §. 2. Unde cum in principio sui capituli
diceret: "Episcopus non debet dimittere ecclesiam suam," subsequenter
adiunxit: "Absque ineuitabili necessitate, aut apostolica
uel regulari mutacione, et alteri se ambitus causa coniungere."


IV. Pars. §. 3. Ambicionis enim causa quicumque ecclesiae
suae mediocritate despecta ad maiorem ecclesiam transire
uoluerit, debet reuocari ad propriam. Quod si redire contempserit,
careat aliena et propria.
Unde in Niceno Concilio [cap. 15.] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

575/576
Gehe zu Spalte: