C. XVI. Si sacerdos necessitate preoccupatus fuerit, cepta sacramenta per alium expleantur.
Item ex Concilio Tolletano VIII. [c. 2.]Nichil contra ordinis statutum temeritatis ausu presumatur,
neque illa, que summa ueneratione censentur,
ulla presumptione soluantur, cum ad hoc tantum
fieri iussa sunt, ne interrupta noscantur,
ne languoris prouentu robore salutis natura priuetur. Non
ergo solum fragilitati consulitur humanae, sed sacris
etiam ministeriorum Dei prouidetur sollicitudine.
Censuimus ergo conuenire, ut cum a sacerdotibus
missarum tempore sancta misteria consecrantur, si egritudinis
accidat cuiuslibet euentus, quo ceptum nequeat
consecrationis explere ministerium, sit liberum episcopo
uel presbitero alteri consecrationem exequi cepti
offitii. Non enim aliud ad supplementum initiatis misteriis
conpetit, quam aut incipientis aut subsequentis
benedictione conpleta sint sacerdotis, quia nec perfecta
uideri possunt, nisi perfectionis ordine conpleantur.
Cum enim simus omnes in Christo unum, nichil contrarium
diuersitas format, ubi efficaciam prosperitatis unitas
fidei representat. Quod etiam consultum cuncti ordinis
clerici indiuiduum sibi esse non ambigant, sed, ut
premissum est, precedentibus alii libenter pro conplemento
succedant. Nec tamen quod naturae languoris
causa consulitur in presumptionis perniciem conuertatur,
nullus post cibum potumque quemlibet minimum
sumptum missas facere, nullus absque patenti prouentu
molestiae minister uel sacerdos, cum ceperit,
inperfecta offitia presumat relinquere omnino. Si quis
hoc temerarie presumpserit, excommunicationis sententiam
sustinebit.
III. Pars. Gratian. Ecce, quod episcopo petente, precibus
etiam populi, infirmitate grauato alius possit subrogari, patenter
monstratur. Senectute autem grauato non successor, sed
coadiutor dari debet, qui ei decedenti in locum regiminis succedat.
Sic Augustinus dicitur accessisse, non successisse Ypponensium
episcopo.
Hinc etiam Zacharias Papa scribit Bonifatio
Maguntino Archiepiscopo: