Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XV. Quisque sacrificans sacerdotem sibi uicinum habeat, qui cepta sacramenta expleat, si ei aliqua necessitas ingruerit.

Illud diuini oraculi mente singuli precauentes,
quo scribitur: "Vae soli, quia, cum ceciderit, non habet
subleuantem," summopere nobis uerendum est et cauendum,
ne horis illis atque temporibus, quibus Domino
psallitur uel sacrificatur, unicuique diuinis offitiis singulariter
insistenti perniciosa passio uel quelibet corporis ualitudo
occurrat, que aut corpus subito obrui faciat, aut mentem
alienatione uel terrore confundat. Huiusmodi ergo casibus
precauentes necessarium duximus instituere,
ut ubi temporis, uel loci, siue clerici copia suffragatur
habeat quisquis ille canens Deo atque sacrificans
post se uicini solaminis adiutorem, ut si aliquo casu ille, qui
offitia inpleturus accedit, turbatus fuerit uel ad terram elisus,
a tergo semper habeat qui eius uicem exequatur intrepidus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

573/574
Gehe zu Spalte: