Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIV. De eodem.

Item ex eodem capitulo 232. ad Eleutherium Episcopum.
Quamuis triste nobis sit ualde quod loquimur, atque fraterna
nos conpassione potius arguat, quam aliquid
de auditis diffinire permittat, suscepti tamen sollicitudo
regiminis cor nostrum instanti pulsat aculeo, magna nos
ecclesiis cura prospicere, ne qua earum possit utilitas
deperire. Peruenit igitur ad nos quibusdam referentibus,
quemdam episcopum ita passionem capitis incurrisse,
ut quod mente alienata agere soleat gemitus et fletus
audire sit. Ne ergo languente pastore grex (quod absit)
insidiatoris laniandus dentibus exponatur, uel ecclesiae
ipsius utilitates depereant, cauta nos necesse est prouisione
tractare. Et ideo, quia uiuentem episcopum ab offitio
suo necessitas infirmitatis, non crimen abducit, alium loco
eius (nisi recusante eo) nulla sinit ratio ordinari; sed si
interualla egritudinis habere est solitus, ipse data petitione
non se ulterius ad hoc ministerium subuertente infirmitate
posse fateatur assurgere, et alium loco suo expetat ordinandum.
Quo facto omnium solempniter electione alter, qui
dignus fuerit, episcopus ordinetur, sic tamen, ut quousque
eundem episcopum in hoc seculo uita tenuerit, sumptus
ei debiti de eadem ecclesia ministrentur. Enimuero si
nullo tempore ad sanae mentis redit offitium, persona fidelis
ac uitae probabilis est eligenda, que ad regimen ecclesiae
idonea possit existere, atque de animarum utilitate cogitare,
inquietos sub disciplinae uinculo constringere, ecclesiasticarum
rerum curam gerere, et maturum atque efficacem


in omnibus se exhibere, qui etiam episcopo, qui nunc
egrotat, superstes, loco eius debeat consecrari.
II. Pars. Gratian. Ne autem huiuscemodi passionibus
sacerdotibus subito occupatis ceptum offitium inexpletum remaneat,
institutum est, ut sacerdos, siue psallens siue sacrificans, alios
secum habeat, qui, si huiusmodi casus interuenerit, inchoata
misteria perficere ualeant.
Unde in Tolletano Concilio XI. [c. 14.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

571/572
Gehe zu Spalte: