Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. Episcopo grauato infirmitate alius subrogari potest.

Qualiter ordinati a nobis sacerdotis, corporis, quia
notum est, inpediente molestia, Ariminensis ecclesia
pastorali hactenus ac sacerdotali sit regimine destituta,
dudum fraternitas uestra cognouit. Quem dudum habitatorum
illius loci precibus permoti sepius hortati sumus,
ut si de eadem capitis, qua detinebatur, molestia, melioratum
esse se sentiret, ad suam auxiliante Deo reuerteretur
ecclesiam. Qui datis induciis in hoc quadriennio expectatur.
Quem, dum cleri, uel ciuium huc
uenientium, nosque precibus arguentium instantius
hortaremur, ut, si ualeret, cum eis auxiliante Domino
remearet, datis scriptis suplicatione nos petit, ut


quia ad eiusdem ecclesiae regimen uel susceptum offitium
pro eadem, qua detinetur, molestia assurgere nullatenus
posset, ecclesiae Christi episcopum ordinare deberemus.
Unde, quia cunctarum ecclesiarum iniuncta cura sollicitudinis
nos constringit, ne diutius gregi fidelium desit
pastoralis custodia, illorum precibus huius ex sui
inpossibilitate renunciatione conpulsi, uisum est nobis
eidem Ariminensi ecclesiae debere episcopum ordinari,
et datis ex more preceptis, clerum plebemque eiusdem
ecclesiae non destitimus ammonere, quatinus ad eligendum
sibi antistitem concordi prouisione concurrant. Hortamur
ergo, ut fraternitas uestra eum, quem uno consensu
omnes elegerint, sicut et ipsi a nobis poposcisse
noscuntur, ad se faciat euocari, quem cauta ex omnibus examinatione
discutite, et si, in eo, que in textu Eptatici
continentur, minime Domino opitulante fuerint reperta,
atque fidelium personarum relatione eius quoque uita
uobis placuerit, ad nos eum cum decreti uestri pagina,
addita quoque testificationis epistola destinate, quatinus
eiusdem a nobis ecclesiae Domino disponente consecretur
antistes.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

571/572
Gehe zu Spalte: