Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Viuente episcopo alius sibi succedere non ualet.

Item ex epistola Cipriani Episcopi et Martiris.
Factus est Cornelius episcopus de Dei et Christi eius
iudicio, de clericorum pene omnium testimonio, de plebis,
que tunc affuit, suffragio, de sacerdotum antiquorum et
bonorum uirorum consensu cum nemo ante se factus
esset, cum Fabiani locus, id est cum locus Petri et gradus
cathedrae sacerdotalis uacaret, quo occupato et de
Dei uoluntate, atque omnium nostrum consensione firmato,
quisquis iam episcopus fieri uoluerit, foris fiat
necesse est, nec habeat ecclesiasticam ordinationem, qui
ecclesiae non tenet unitatem. Quisquis ille fuerit, licet
de se multum iactans et plurimum sibi uendicans, profanus
est, alienus est, foris est. Et cum post primum esse
non possit, quisquis post unum, qui solus esse debet
factus est, iam non secundus ille, sed nullus est.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

567/568
Gehe zu Spalte: