Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Non est episcopus qui in locum irrepserit uiuentis.

Item eiusdem.
Nouatianus episcopus non est, qui Cornelio episcopo
in ecclesia a sedecim coepiscopis facto, adulter atque extraneus
episcopus fieri a desertoribus per ambitum nititur,
et cum sit a Christo una ecclesia per totum mundum in
multa membra diuisa, item episcopatus unus, multorum
episcoporum concordi numerositate diffusus, ille post Dei
traditionem, post connexam et ubique coniunctam catholicae
ecclesiae unitatem, humanam conatur ecclesiam
facere, et per plurimas ciuitates nouos suos apostolos mittit,
ut quedam recentia institutionis suae fundamenta constituat;
cumque iampridem per omnes prouincias et per urbes
singulas ordinati sint episcopi in etate antiqui, in fide integri
in pressura probati, in persecutione proscripti, ille super
eos creare alios pseudoepiscopos audet, quasi possit aut
totum orbem noui conatus obstinatione peragrare, aut ecclesiastici
ordinis conpaginem discordiae suae
seminatione rescindere, nesciens scismaticos semper inter
initia feruere, incrementa uero habere non posse, nec
augere quod illicite ceperint, sed statim cum praua sua
emulatione deficere. Et infra: §. 1. Qui ergo nec unitatem
Spiritus, nec coniunctionem pacis obseruat, et se ab ecclesiae
uinculo atque a sacerdotum collegio separat, episcopi nec
potestatem potest habere, nec honorem, qui episcopatus nec
unitatem uoluit habere, nec pacem.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

567/568
Gehe zu Spalte: