Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Pro infirmitate uel egritudine pontifices non sunt abiciendi, nec in eorum loco alii substituendi.

Item Nicolaus Aluino Iouauiensi Archiepiscopo.
Pontifices, qui aliqua occupantur infirmitate uel egritudine,
abiciendi non sunt, nec alios in eorum loco consecrari
oportet, nisi ex hac fuerint luce subtracti. Quod si de
ministerio sibi concesso conqueruntur, que licita sunt sacerdotes
expleant. In his uero, que his presumere non licet,
uicinorum usque ad recipiendam sanitatem episcoporum
auxilia subrogentur, et hoc cum cautelae studio peragant,
ne per necessitatis occasionem presumptionis pullulet ambicio.
Episcopos uero, qui dominici gregis suscipiunt
curam atque sollicitudinem, ab amministratione eorum discedere
non oportet, ut accepti talenti pulcritudo non deleatur,
sed certamine eorum salubriter augeatur et triplicetur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

567/568
Gehe zu Spalte: