Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Infirmitatis causa loco suo quis priuari non debet.

Item Gregorius Clementio Episcopo Primati
Vizanzeno.
Presentium latoris Adeodati querelam, qui se sui
presbiteratus loco incongrue dicit expulsum, licet subditae
tibi textus explanet petitionis, tamen paulo iudicauimus
apertius retexendam. Asserit namque a Quinciano fratre
et coepiscopo nostro in loco suo quibusdam se suis ordinandis
negotiis relaxatum, egritudinisque causa per duorum
mensium spatium suae se ecclesiae defuisse; cuius rei occasionem
captantem predictum fratrem nostrum alium loco
eius presbiterum illic ordinasse. Hortamur itaque fraternitatem
tuam, ut causam eius sollicite districteque perquiras,
et, si manifestae egritudinis causa, sicut dicitur, ecclesiae
suae eum defuisse repereris, nullum ei ex ordinatione alterius
presbiteri permittas preiudicium generari, sed in loco suo
eum fac sine aliqua dubietate restitui. Et infra: §. 1. Illud
autem karitatem tuam specialiter ammonemus, ut, si uera
fuerit huius suggestio, atque in suo ordine fuerit restitutus,
de presbitero, qui in loco eius ordinatus est, subtiliter districteque
esse sollicitus debeas. Et si quidem sine datione
aliqua ad eundem ordinem uenit, ut in symoniacam heresim
non potuisset incidere, in aliam quamcumque ecclesiam
uacantem eum uolumus ordinari. Sin autem in eum
quippiam (quod auertat Dominus) tale fuerit repertum, ipso
etiam presbiteratus priuetur ordine, quem non causa
replendae necessitatis ecclesiae, sed sola conprobatur ambitione
suscepisse.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

567/568
Gehe zu Spalte: