Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XV. Ex dispensatione quedam tollerantur, que rigor canonum condempnat.

Item ex epistola Cirilli missa Maximo Diacono Antioceno.
Didici a diligendo mihi Paulo monacho, quia recusat
pietas tua usque hodie communionem reuerentissimi episcopi
Iohannis amplecti, pro eo, quod quidam in Antiocena
ecclesia male adhuc cum Nestorio uel sentiant, uel iam senserint
quidem, sed forsitan resipuerint. Probet igitur
tua modestia, utrum aliquando colligi nude ac inreuerenter
cum Nestorio sentiant et inuicem colloquantur;
licet aliquando cauteriatam habuerint conscientiam, colligantur
autem nunc acta penitentia super his, in
quibus subrepti sunt, quamuis confiteri fortassis reuereantur
excessum. §. 1. Ut autem non existimemur amare
contentionem, amplectamur episcopi reuerentissimi Iohannis
communionem, indulgentes ei, et causa dispensationis
eius negotium non subtilius uel districtius siue uehementius
erga se recognoscat agitari. Dispensationis enim
gratia (sicut dixi) eget negotium multum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

433/434
Gehe zu Spalte: