Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVI. De eodem.

Idem ad Ianuarium presbiterum et Archimandritam.
Dispensationes rerum nonnumquam cogunt parum
quidem a debito quosdam foras exire, ut maius aliquid
lucri faciant. Sicut enim hii, qui mare nauigant, tempestate
urgente nauique periclitante anxiati quedam exonerant,
ut cetera salua permaneant, ita et nos, cum non habemus
saluandorum omnium negociorum penitus certitudinem,
despicimus ex his quedam, ne cunctorum patiamur dispendia.
Gratian. Utilitatis intuitu: sicut in Meldensi
Concilio [c. 64.] perhibetur de filiis uirginum per uim
raptarum et sic ad coniugium raptorum applicatarum:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

433/434
Gehe zu Spalte: