Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XIII. Necessitatis causa quedam in ecclesia tollerantur.

Quoniam quicquid ab alterutra parte est indicatum
omni uidemus peruersitate confusum, temporum necessitate
perspecta hac ratione decreuimus ad ueniam pertinere
quod gestum est, ut deinceps preter noticiam nullus
uel consensum metropolitani ordinetur antistes.
Item Innocentius. [Episc. Macedoniae, ep. XXII. c. 6.]
Quociens a populis aut a turba peccatur, quia in
omnes propter multitudinem uindicari non potest, inultum
solet transire. Priora ergo dimittenda dico Dei iudicio,
et de reliquo maxima sollicitudine precauenda.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

433/434