Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XII.]

"Turbatur nauicula Petri, in qua erat Iudas, quia, qui suis
meritis erat firmus, turbatus est alienis."
[Gratian.] Ignorabat autem Petrus peccatum Iudae. Non
ergo ignorantia excusauit illum, sed turbatio hec non peccati
coinquinatio, sed corporalis persecutio intelligitur, quia meritis
malorum nonnumquam adeo boni premuntur, ut eorum turbetur
infirmitas. Non itaque his auctoritatibus symoniaci probantur,
pro quibus ignorantibus pecunia data est. Non ergo potest
probari iste reus criminis, cuius non habuit conscientiam.
IV. Pars. §. 1. Notandum quoque est, quod non omnis
ignorantia aliquem excusat. Est enim ignorantia alia facti alia
iuris. Facti alia, quod non oportuit eum scire, alia, quod
oportuit eum scire. Quod non oportuit eum scire, sicut ait
Apostolus: "Si quis infidelium uocauerit uos ad cenam,
quicquid uobis appositum fuerit comedite, nichil interrogantes.
Si quis uobis dixerit, hoc ydolis immolatum est, nolite comedere."
Ecce quod uocatum ad cenam non oportebat scire, carnes
sibi appositas ydolis fuisse inmolatas. Quod oportuit eum scire,
sicut ignorantia Iudeorum et reliquorum infidelium, qui ea, que
a prophetis de Christo fuerant prenunciata, adhuc ignorant
esse conpleta, unde a Iudeis adhuc expectatur uenturus. Hec
neminem excusat. §. 2. Item ignorantia iuris alia naturalis,
alia ciuilis. Naturalis omnibus adultis dampnabilis est; ius
uero ciuile aliis permittitur ignorare, aliis non. Iuris ciuilis
ignorantia nemini obest in dampno uitando, si negotium inde contigerit,
ut, si minor pecuniam dederit filiofamilias, repetit; in
maiore uero quasi delictum est. §. 3. Item si successionem tibi
etiam maiori delatam cum alio sine iudice diuidas, putans testamentum
iure subnixum, cum non esset, solidam successionem obtinebis;
uel si id, quod nullo iure debuisti, aut iure naturali
non debuisti, sed ciuili, tamquam ex cyrographo soluas aut promittas,


repetis; non ita, si delictum. Nam si putat rem suam
sibi per legem licere rapere, incidit in constitucionem: Si quis
in tantam.


[PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

421/422
Gehe zu Spalte: