Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. Inperator Valentinianus Augustus.

Si quis in tantam furoris audaciam peruenerit, ut possessionem
rerum apud fiscum uel apud quoslibet homines
constitutarum ante euentum iudicialis arbitrii uiolenter
inuaserit, dominus quidem constitutus possessionem, quam
abstulit, restituat possessori, et dominium eius rei amittat.
Sin uero alienarum rerum possessionem inuasit, non solum
eam possidentibus reddat, uerum etiam estimationem earundem
rerum restituere conpellatur. ]
Gratian. In hoc autem non fuit ignorantia iuris, sed facti,
et illius, quod non oportuit eum scire. A reatu ergo criminis
excusat eum ignorantia paterni delicti, quod etsi oportuisset
eum scire, infirmitate tamen etatis deprehendere non poterat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

423/424
Gehe zu Spalte: