C. XI. De ecclesia, que pactione consecratur.
Ecclesia, que pactione consecrata fuerit, potius execrataquam consecrata dici debet.
Gratian. Item peccato ciuium thesauri Iericho anathematizati
leguntur. Unde Achor, qui regulam auream et
quedam alia pretiosa furatus est, de anathemate dicitur tulisse.
§. 1. Item peccato Amalechitarum animalia eorum iussa sunt
interfici, quibus quia Saul pepercit, audiuit a Samuele: "Nescis,
quia peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus ydololatriae
nolle acquiescere?" §. 2. Item peccato Egyptiorum possessiones
eorum grandini traditae, iumenta et primogenita eorum
morte consumpta sunt. §. 3. Item peccato Israelitarum archa
Domini Phylisteis tradita est. Si ergo que sensu carent, ut ecclesia,
altare, archa Domini, lapides Iericho, uel execrantur, uel peccatoribus
traduntur, uel anathematizantur, uel grandine deuastantur;
si ea, que uim intelligendi non habent, ut animalia
Egyptiorum et Amalechitarum, peccatis hominum morte perduntur:
patet, quod nullum excusat ignorantia criminis, maxime cum ex
eo utilitas deferatur ignoranti; ueluti si quispiam de latrocinio et
rapina filio suo ignoranti diuicias congreget, non excusaret
filium ignorantia, quin post mortem patris cogatur reddere male
conquisita. §. 4. Item peccato Achor plebs Israelitica in
manibus hostium tradita est. §. 5. Item peccato filiorum Hely
populus in manu Phylistinorum corruit. §. 6. Peccato quoque
plebis electi eorum sepe sunt inpediti, et tandem cum eis prophetae
ducti sunt captiui.
III. Pars. §. 7. His ita respondetur. Insensibilia et irrationabilia
peccato hominum uel execrantur, uel anathematizantur,
uel morte perduntur, non participatione peccati, sed
causa sacramenti, uel detestatione peccati, uel flagello delinquentium.
Causa sacramenti, ut thesauri Iericho et animalia
Amalechitarum. Iericho enim luna interpretatur, et significat
istum mundum. Amalechitae interpretantur lingentes sanguinem,
et significant cupidos, et auaros, et demones. Israelitae interpretantur
uiri uidentes Deum, significant multitudinem sanctorum.
lapides ergo et thesauri Iericho anathematizantur, animalia
Amalechitarum interfici iubentur ad examinandam cupiditatem
huius mundi thesauri, qui per lapides et thesauros Iericho designantur,
irrationabiles quoque uiciorum motus, qui per animalia
Amalechitarum intelliguntur, non debent transire in sortem sanctorum.
Animalia uero Egyptiorum, et possessiones eorum, et
primogenita, grandine et morte consumpta sunt, ut in illis
punirentur, quorum felicitate letabantur, et ut daretur intelligi,
quod mundus peribit et substantia eius. Sed et terra Israelitarum
in salsuginem uersa est, et segetibus eorum imbres
aduersi sunt, animalia eorum sterilitate et morbo confecta
sunt, ut auctorem suum, quem per beneficia cognoscere noluerunt,
saltim inter suplicia sentirent. In detestatione uero peccati
pecunia Symonis dampnata est, cui dictum est: "Pecunia tua
tecum sit in perditione, quia existimasti donum Dei pecunia
possideri." In detestatione quoque eiusdem criminis altare et
ecclesia, que per symoniam consecrantur, non tam consecrari
quam execrari dicuntur, quia qui interuentu pecuniae oleum
consecrationis effundit non consecrare, sed execrare credendus
est. Hinc est, quod B. Gregorius ecclesias ab Arrianis consecratas
iterum consecrari precepit, quia sanctificationem consecrationis
non nisi in fide Trinitatis perficitur, prestare non
poterant qui fide carebant. Archa uero et prophetae peccato
suorum ciuium hostibus traditi sunt. Electi quoque, qui murmure
eorum inpediti sunt, non in penam criminis, sed in experimentum
et exemplum patientiae hec passi sunt. §. 8. Item populus, qui
peccato Achor et filiorum Hely in manibus hostium traditus est
significat, subditos corporaliter flagellari, ut inter ipsa flagella
prelatorum peccata feriantur, sicut Achor sorte deprehensus
lapidibus obrutus est. §. 9. Sic et nauicula Ionae periclitatur,
ut fugitiuus sorte deprehensus, fluctibus inmergeretur. Aliquando
pro meritis prelatorum deprauatur uita subditorum, ut prelatis
suis subditi fauentes ad malum cum eis simul corruant, sicut filii
Israel, diu portantes peccata sacerdotum, tandem cum eis ceciderunt
in manibus hostium. Item Dauid populum numerauit, quo
peccato gladius Domini deseuit in populum. "Sed in lata
gente gloria regis est, in diminutione plebis contricio principis."
Qui ergo de numerositate suae gentis superbiuit, iure in eius
diminutione punitus est. §. 10. Item paruulos Sodomitarum
non excusauit ignorantia, quin pro paterno scelere celesti igne
consumerentur; sed hoc igne pena illis diminuta est, quibus successio
paterni sceleris est adempta. Pariter etiam demonstratum
est, peccatis parentum paruulos aliquando corporaliter
flagellari. Illud idem intelligendum est de paruulis, qui peccato
Datan et Abiron uiui descenderunt ad inferos. §. 1. Item
Cam peccante filios eius Canaam maledicitur; Iezi delinquente
lepra transmittitur ad posteros. Iudeis clamantibus:
"Sanguis eius super nos et super filios nostros," reliquiae
eorum penae mortis "Christi" addictae sunt. Achab quoque
peccante posteri eius regni solium amiserunt, et qui de eius semine
in regno Iudae nati sunt, usque ad purgatam labem illius
familiae a genealogia Domini exclusi sunt. Odium quoque Esau
(ut Malachias testatur) transiuit ad Ydumeos. Quibus
omnibus colligitur, quod ignorantia peccati non excusat aliquem.
§. 12. Sed his exemplis non probantur teneri peccato aliorum
nisi imitatores nequiciae eorum. Quicumque enim de semine
Esau et ceterorum ad Deum conuersi paternam malitiam detestati
sunt, non odium, sed Dei clementiam experti sunt.
Item ut ait Ambrosius: [sermone XI.]