[C. X.]
"Non inputantur filiis peccata parentum, que post eorumnatiuitatem a parentibus committuntur; nec pro peccatis parentum
spirituali pena filii sunt plectendi."
[Gratian.] Offitio autem uel beneficio ecclesiae priuari, spiritualis
pena est: non igitur hanc ex patris peccato promeretur
filius. Item si excusatur, qui ignoranter a symoniaco ordinatur,
ut supra in capitulo Urbani legitur, et iste excusandus est, qui per
ignorantiam symoniace ordinatur.
II. Pars. Sed obicitur illud Gregorii: