Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Ei, qui imitatur, inpietas alterius nocet.

"Homini, qui similis tui est, nocebit inpietas tua, et
filium hominis adiuuabit iustitia tua." Humana inpietas ei
nocet, quem peruertendo inquinat, et rursus eum adiuuat
nostra iustitia, quem a prauis actionibus inmutat. Nocere
enim uel adiuuare nesciunt ea, que uel a bono corrumpere,
uel a malo permutare non possunt.
Gratian. Contra Dominus ad Moysen: "Ego sum
Deus zelotes, qui uisito peccata patrum in filios usque tertiam
generationem et quartam," licet non inequalitate iudicii, sed magnitudine
clementiae Augustinus hoc dictum asserit, ita dicens: "In
tertia et quarta generatione peccata patrum se Dominus comminatur
in lege filiis redditurum, non inequalitate iudicii, ut alii
peccent et alii puniantur, sed magnitudine clementiae, dum semper
expectat penitentiam et quod in prima generatione delinquitur
non prius corrigit et emendat, nisi tertia et quarta generatio
euenerit." Digestis titulo de penis: [c. VI.] "Crimen uel
pena paterna nullam maculam filio infligere potest. Namque
unusquisque ex suo admisso sorti subicitur, nec alieni
criminis successor constituitur. Idque etiam diui fratres
Ierapolitanis rescripserunt." Cum ergo de baptizatis ab hereticis
Innocentius scribat "Lex est ecclesiae his, qui ab hereticis
baptizati sunt, per manus inpositionem laicam tantum prebere
communionem, nec ex his aliquem in clericatus honorem uel
exiguum subrogare": patet, quod infantes, qui ab hereticis
baptizati sint, sola excusat ignorantia, ut iuxta illud Africani
concilii ad suscipiendum clericatus offitium non eos impediat
nomen erroris.
Item sicut Augustinus scribit ad Auxilium
Episcopum: [epist. 75.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

419/420
Gehe zu Spalte: