Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Qui sua relinquere non uult sumptibus ecclessiae sustentari non debet.

Si quis propter hoc non uult sua relinquere, ut habeat
unde uiuat, ut quid accipit, unde rationem reddat? ut quid
peccatis alienis sua multiplicat? Idem: §. 1. Non est
meum dicere, quale peccatum cibos pauperum presumendo
suscipiant; qui ecclesiam, quam iuuare de
propriis facultatibus debuerant, suis expensis insuper
grauant, propter hoc fortassis in congregatione uiuentes,
ne aliquos pauperes pascant, ne aduenientes excipiant, aut
ne suum censum cottidianis expensis inminuant. §. 2. Quod
si aliquid de fructibus suis ecclesiae uelud pro ipsa sua expensa
contulerint, non se preferant inani iactantia illis, quos
nichil habentes pascit et uestit ecclesia, quia perfectior
est ille, qui se mundi rebus expoliat, aut qui, cum nichil
habuerit, nec habere desiderat, quam ille, qui ex multis, que
possidet, ecclesiae aliquid prestiterit, ac se de eo, quod
prestiterit, forsitan iactat.
Gratian. Ecce, qui prohibentur suscipi ab ecclesia. Illi
uero, qui omnia sua relinquunt, uel pauperibus distribuunt, uel
ecclesiae rebus adiungunt, et ab ecclesia laudabiliter sunt suscipiendi,
et eius opibus sustentandi.
Unde in eodem libro [cap. 11.] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

409/410
Gehe zu Spalte: