Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Qui sua relinquunt, uel pauperibus distribuunt, uel ecclesiae rebus adiungunt, laudabiliter ecclesiastica dispensant.

Sacerdos, cui dispensationis cura commissa est, non
solum sine cupiditate, sed etiam cum laude pietatis accipit
a populo dispensanda, et fideliter dispensat accepta, quia
omnia sua aut parentibus reliquit, aut pauperibus distribuit,
aut ecclesiae rebus adiunxit, et se in numero pauperum
paupertatis amore constituit, ut unde pauperibus subministrat,
inde et ipse tamquam pauper uoluntarius uiuat.
Clerici quoque, quos pauperes natiuitas fecit, cum perfectione
uirtutis uitae necessaria siue in domibus suis, siue
in congregatione uiuentes accipiant, quia ad ea accipienda
non eos cupiditas ducit, sed uiuendi necessitas
cogit. §. 1. De talibus uidetur dicere Apostolus:
"Qui in sacrario operantur que de sacrario sunt edunt, et
qui altario deseruiunt cum altario participantur."
Qui, nisi hoc de contemptoribus facultatum suarum uellet
intelligi, numquam secutus adiungeret: "Ita et Deus ordinauit
his, qui euangelium annunciant de euangelio uiuere."
De euangelio uiuunt qui nichil habere proprium uolunt;
qui nec habent, nec habere aliquid concupiscunt, non suorum,
sed communium possessores. Quid est aliud de euangelio


uiuere, nisi laborantem inde, ubi laborat, necessaria uitae
percipere? Apostolus tamen, qui sic euangelium predicauit,
ut necessaria sibi suis manibus ministraret, de
se confidenter loquitur: "Ego autem nullo horum usus
sum." Et quare dixerit, secutus aperuit, dicens: "Expedit
mihi magis mori quam ut gloriam meam quis euacuet."
Euacuari dicit gloriam suam, si ab eis, quibus predicabat,
uoluisset accipere uitae temporalis expensam. Nolebat
quippe in presenti sui laboris fructum, sed in futuro recipere.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

409/410
Gehe zu Spalte: